- JAPYX
- JAPYXDaedali fil. a quo Iapyges pop. Solin. c. 8. Item veutus ex Apuliae ora proficiscens. Horat. Carm. l. 1. Ode 3. v. 4.---- Obstricts aliis praeter Iapyga.Idem Carm. l. 3. Ode 27. v. 18.Adriae novi sinus, et quid albus---- Ego quid sit aterPeccat Iapyx.Virg. Aen.l. 8. v. 709.Illam inter caedes paellentem morte futurâFecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri.h. e. vento ex Apulia spirante. Lucan. Civ. Bell. l. 6. v. 339. non pecularis hic illi regioni ventus est, vetum qui generali nomine Graecis Α᾿ργέςτης, Romani Chaurus dictus est, apud Calabros, qui ex Iapygia flatum eius accipiebant, peculiari et locali appellatione, Iapyx est nominatus. Quemadmodum eundem ventum Athenienses, quod ex Scironiis saxis cum sentirent, nomine Scironis, Atticae regioni peculiari nequa alibi noto, insigniêrunt. Transiit dein peculiaris haec appellatio in nomen generale; unde Iapyga, pro Argeste, dixit Virg. Aen. l. 8. c. 710.Fecerat ignipotens flammis, et Iapyge, ferri.Idem, l. 10. v. 247. Vide Salmas. ad Solin. p. 1257 Strabo l. 6. p. 279. et 328.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.